3.2 Minister in spe

Ante merídiem. Post merídiem. Res publĭca. Rebus. Index rerum. O, crux, ave, spes unĭca (på August Strindbergs kors). In fidem (till bekräftelse [av riktigheten]). Sub specie aeterni­tātis. Nulla dies sine linea (om flit). Carpe diem.

(mer…)

3.3.1 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del I)

Kung Edward sänder sin svåger, jarl Harald, som sändebud till Normandie.
Ubi Harold dux Anglorum et sui milites equitant* ad Bosham/ Hic Harold mare navigavit*et velis vento plenis venit in terram Widonis comitis. Hic appre­hen­dit Wido Haroldum et duxit eum ad Belrem et ibi eum tenuit. Ubi Harold et Wido parabolant/ Hic venit nuntius ad Wilgelmum ducem/ Ubi nuntii Wil­lelmi ducis venerunt ad Widonem/ Hic Wido adduxit Ha­roldum ad Wilgel­mum, Norman­norum ducem. Hic dux Wilgelm cum Haroldo venit ad palatium suum.
Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)

(mer…)

3.3.2 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del II)

Wilhelm tar med Harald på ett krigståg mot grannen greve Conan, kanske för att imponera. Harald återvänder till England. Edwards död. Haralds kröning.
Hic Willem dux et exercitus eius venerunt ad montem Michaelis/ et hic transierunt flumen Cosnonis/ Hic Harold dux trahebat eos de are­na/ et vene­runt ad Dol   et   Conan   fuga vertit/ Hic milites Wilelmi ducis pugnant contra Dinantes et Cunan claves porrexit/ Hic Willelm dedit arma Haroldo/ Hic Willelm venit ad Bagias/ Ubi Harold sacramentum   fecit Willelmo duci/ Hic Harold dux reversus est ad Anglicam terram et venit ad Edwardum regem/ Hic Edwardus rex in lec­to alloquitur fideles/ et hic defunctus est/ Hic porta­tur corpus Edwardi regis ad ecclesiam s(an)c­(t)i Petri apostoli/ Hic dederunt Haroldo coronam regis/ Hic residet Harold, rex Ang­lo­rum/ Isti mirant stellam/
Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)

(mer…)

3.3.3 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del III)

Vilhelm bygger en flotta och seglar till England för att med vapenmakt hävda sitt anspråk på Englands krona gentemot Harald. Ett läger befästs vid Hastings.
Hic navis Anglica venit in terram Willelmi ducis/   Hic Willelm dux iussit naves edificare/ Hic trahunt naves ad mare/ Isti portant armas ad naves et hic trahunt carrum cum vino et armis/ Hic Willelm dux in magno navigio mare transivit et venit ad Pevenesae/ Hic exeunt caballi de navibus/ Et hic milites festinaverunt Hestingam ut cibum raperentur/ Hic coquitur caro et hic mi­nistraverunt ministri/ Hic fecerunt prandium/ et hic episcopus cibum et potum benedicit/ Iste iussit ut foderetur castellum at Hestengam/ Hic nuntia­tum est Willelmo de Haroldo/ Hic domus incendi­tur/ Hic milites exierunt de Hestenga et vene­runt ad prelium contra Haroldum regem/

Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)

(mer…)

3.3.4 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del IV)

Slaget vid Hastings
Hic Willelm dux interrogat Vital, si vidisset Haroldi   exércitum/ Iste nuntiat Haroldum regem de exercitu Willel­mi ducis/ Hic Willelm dux alloquitur suis militibus, ut prepararent se viriliter et sapienter ad prelium contra anglorum exercitum/ Hic cecidérunt Lewine et Gyrd, fratres Haroldi regis/ hic cecidérunt simul Angli et Franci in prelio/ Hic Odo episcopus báculum tenens confortat pueros/ Hic est Willelm dux/ Hic Franci pugnant et cecide­runt qui erant cum Haroldo/ Hic Harold rex interfectus est et fuga verterunt Angli/

Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)

(mer…)

3.5.1 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del I)

Theodosius in civitāte Romāna regnāvit,   imperātor valde potens, qui tres filias pulchras habēbat. Dixit filiae primae: ‘Quantum dilĭgis me?’ Atque illa: ’Certe plus quam me ipsam.’ Ait eī pater: ‘Ideo te ad magnas divitias promovēbo.’ Statim eam dedit regi opulento in uxōrem. Post haec vēnit ad secundam filiam et ait eī: ‘Quantum dilĭgis me?’ Atque illa: ‘Tantum ut me ipsam.’ Imperātor vero eam cuidam duci tradĭdit in uxōrem. Et post haec vēnit ad tertiam filiam et ait eī: ‘Quantum me dilĭgis?’ Atque illa ’Tantum ut vales, neque plus neque minus.’ Ait eī pater: ‘Quia ita est, non ita opulentum marītum habēre debes!’ Tradĭdit eam cuidam comĭti in uxorem.

(mer…)

3.5.2 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del II)

Accĭdit post haec, quod imperātor Theodosius bellum   contra regem Aegypti habēbat. Et rex imperatōrem de imperio fugābat. Imperātor scripsit littĕras anŭlo suo signātas ad primam filiam suam, – ea quae dixerat, quod patrem suum plus quam se ipsam dilexit, – ut eī suc­­currĕret in sua necessitāte, quia de imperio expulsus erat. Filia, cum has littĕras eius legisset, viro suo regi casum primo narrābat. Ait rex: ‘Oportet, ut succurrāmus eī in hac sua magna necessitāte. Colligĕre exercĭtum volo et libenter adiuvābo eum’. Ait illa: ’Id non potest fiĕri sine magnis expensis. Suffĭcit, quod eī concedāmus quinque milĭtes qui cum eo se coniungant, quamdiu est extra imperium suum’. Et sic factum est. Filia patri rescripsit, quod aliud auxi­lium ab ea habēre non posset nisi quinque milĭtes.

(mer…)

3.5.3 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del III)

Imperātor, cum hoc audivisset, fuit valde tristis et intra se dicēbat: ’Heu mihi, tota spes mea erat in prima filia mea, quia dixit quod plus me dilexit quam se ipsam, et propter hoc ad magnam dignitātem eam promōvi’. Scripsit statim secundae filiae, – ea quae dixĕrat: Tantum te dilĭgo quantum me ipsam – , ut succúrrĕret eī in tanta necessitāte. Sed illa, cum id audi­visset, viro suo denuntiābat et eī consiliāvit, ut nihil aliud Theo­­dosio concedĕret nisi cibum et vestes, quamdiu vivĕ­­ret. De hoc littĕras patri suo rescripsit.
Imperātor, cum hoc audivisset, fuit valde tristis dicens: ‘Deceptus sum per duas filias. Iam temptābo tertiam, quae mihi dixit: Tantum te dilĭgo, quantum vales.’ Littĕras scripsit filiae, ut eī succurrĕret in tanta necessitāte, et narrāvit quomŏdo sorōres eī respondē­bant. Tertia filia, cum vidisset inopiam patris sui, ad virum suum dixit: ‘Domĭne mi reverende, mihi succurre in hac necessitāte. Iam pater meus expulsus est ab hereditāte sua.’ Ait eī vir eius: ‘Quid vis tu ut faciam?’ At illa: ‘Volo ut exercĭtum collĭgas; cum eo debella inimīcum!’

(mer…)

3.5.4 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del IV)

Ait comes: ‘Volun­tātem tuam adimplēbo’. Statim collēgit magnum exercĭtum et cum imperatōre abĭit ad bellum. Victoriam obtinuit et imperatōrem in imperio eius posuit. Tunc ait imperātor: ‘Benedicta hora, in qua genui filiam meam minĭmam. Eam minus aliis filiābus dilexi, sed mihi in magna necessitāte succurrit et aliae filiae meae defecērunt. Propter id totum imperium relinquĕre volo post decessum meum filiae meae tertiae.’ Et sic decrēvit.
Post decessum patris filia tertia regnāvit.

(mer…)

3.6 Ur Gesta Romanorum: Quae est veritas?

I Gesta Roma­no­rum har till kärnan av epi­soder ur den romerska histo­rien fogats texter av underhål­lande karaktär. En sådan är följande.

Erat quondam miles, qui habuit uxōrem suam suspectam quod plus alium diligĕret quam ipsum. Saepe ab uxōre sua quaesīvit, si verum esset id, quod in corde concipĕret. Sed illa negāvit, dicens quod nullum alium tantum ut maritum dilígĕret. Sed miles dictis eius non credĭdit. Adĭit ad clerĭcum perītum et orāvit, ut de hac re veritātem eī ostendĕret.
Clerĭcus ait: ’Hoc non possum, nisi domĭnam videam’. Miles ait eī: ‘Rogo te ut hodie mecum edas et ego te collocābo ad uxorem meam ad mensam, ut eius notitiam habeas’. Clerĭcus acceptāvit et ad domum milĭtis venit. Ad domĭnam est collocātus. Finito prandio clerĭcus coepit cum domĭna privāta colloquia habere de diversis negotiis. Tenens manum domĭnae pulsum tetĭgit. Deinde fecit sermōnem de eo viro, de quo erat scandalizāta, et statim pro magno gau­dio pulsus incēpit velocĭter movēri, quamdiu de eo erat sermo. Clerĭcus, cum hoc percepisset, fecit sermōnem de viro eius. Statim pulsus decrēvit in   velocitāte. Ex hoc per­cēpit clerĭcus, quod domĭna alium plus di­lexit quam proprium marītum.

(mer…)

3.7.1 Ur Carmina Burana: Cygnus miser

En av sångerna handlar om en svan och om livets förgänglighet.

Olim lacus coluĕram,
olim pulcher exstitĕram,
dum cygnus ego fuĕram.
Miser, miser,
modo niger
et ustus fortĭter.


Girat, regīrat garcĭfer,
me rogus urit fortĭter,
propīnat me nunc dapĭfer.
Miser, miser,
modo niger
et ustus fortĭter.


Nunc in scutella iaceo
et volitāre nequeo
dentes frendentes video.
Miser, miser,
modo niger
et ustus fortĭter.

(mer…)

3.7.2 Ur Carmina Burana: In taberna quando sumus

In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cúï semper insudamus.
Quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut quaeratur.
Sed quid loquar, audiatur!


 

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrēte vivunt.
Sed in ludo qui morantur,
in his quidam denudantur,
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem,
sed pro Baccho mittunt sortem!

(mer…)

3.8 Ur Versio Vulgata: Bonus Samaritanus

En laglärd sade till Jesus: Vem är min nästa? På den frågan svarade Jesus:
Homo quidam descendēbat ab Ierusalem in Iericho et incĭdit in latrōnes, qui etiam despoliavērunt eum; et plagis imposĭtis abiērunt semivīvo relicto. Accĭdit autem, ut sacerdos quidam descendĕret eādem via; et viso illo praeterĭit. Similĭter et levīta, cum esset secus locum et vidēret eum, pertransĭit. Samaritānus autem quidam iter faciens vēnit secus eum; et videns eum misericordia motus est. Et appropians alligāvit vulnĕra eius infundens oleum et vinum; et impōnens illum in iumentum suum duxit in stabŭlum et curam eius egit. Et altĕra die protŭlit duos denarios et dedit stabulario et ait: ’Curam illīus habe; et quodcumque supere­roga­vĕris, ego reddam tibi, cum rediĕro’. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latro­nes? At Legisperitus dixit: Qui fecit miseri­cor­diam in illum. Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter.

(mer…)