Theodosius in civitāte Romāna regnāvit, imperātor valde potens, qui tres filias pulchras habēbat. Dixit filiae primae: ‘Quantum dilĭgis me?’ Atque illa: ’Certe plus quam me ipsam.’ Ait eī pater: ‘Ideo te ad magnas divitias promovēbo.’ Statim eam dedit regi opulento in uxōrem. Post haec vēnit ad secundam filiam et ait eī: ‘Quantum dilĭgis me?’ Atque illa: ‘Tantum ut me ipsam.’ Imperātor vero eam cuidam duci tradĭdit in uxōrem. Et post haec vēnit ad tertiam filiam et ait eī: ‘Quantum me dilĭgis?’ Atque illa ’Tantum ut vales, neque plus neque minus.’ Ait eī pater: ‘Quia ita est, non ita opulentum marītum habēre debes!’ Tradĭdit eam cuidam comĭti in uxorem.
Fortsätt läsa ”3.5.1 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del I)”