2.8 Vargen och lammet

Quondam lupus et agnus ad eundem rivum venērunt. Superĭus lupus stabat, agnus inferĭus. Lupus imprŏbus, causam iurgii quaerens, dixit: ‘Cur aquam turbulentam facis mihi bibenti?’ Agnus verbis lupi perterrĭtus respon­­­­dit: ‘Quomŏdo possum, lupe, id facĕre? Aqua enim a te ad me fluit.’ Lupus veris verbis agni repulsus dixit: ‘At tu ante   sex menses mihi male dixisti.’ Agnus timōre tremens respondit: ‘Sed tum nondum natus eram.’ Lupus   irātus   dixit: ‘Pater certe tuus mihi maledixit’. Et ita correptum agnum misĕrum lacerāvit.

(mer…)

2.10 Primus inter pares

Naturalia non sunt turpia. Vetĕres narrant. Omnia mea mecum porto (filosofen Bias). Bellum omnium contra omnes. Fortes fortūna adiŭvat. Amor vincit omnia (Vergilius). Non omnia possŭmus omnes. Stimulantia. Antecedentia. Omnĭbus. Littĕris et artĭbus. E plurĭbus unum. Sol omnĭbus nunc lucet.

(mer…)

3.7.1 Ur Carmina Burana: Cygnus miser

En av sångerna handlar om en svan och om livets förgänglighet.

Olim lacus coluĕram,
olim pulcher exstitĕram,
dum cygnus ego fuĕram.
Miser, miser,
modo niger
et ustus fortĭter.


Girat, regīrat garcĭfer,
me rogus urit fortĭter,
propīnat me nunc dapĭfer.
Miser, miser,
modo niger
et ustus fortĭter.


Nunc in scutella iaceo
et volitāre nequeo
dentes frendentes video.
Miser, miser,
modo niger
et ustus fortĭter.

(mer…)

3.8 Ur Versio Vulgata: Bonus Samaritanus

En laglärd sade till Jesus: Vem är min nästa? På den frågan svarade Jesus:
Homo quidam descendēbat ab Ierusalem in Iericho et incĭdit in latrōnes, qui etiam despoliavērunt eum; et plagis imposĭtis abiērunt semivīvo relicto. Accĭdit autem, ut sacerdos quidam descendĕret eādem via; et viso illo praeterĭit. Similĭter et levīta, cum esset secus locum et vidēret eum, pertransĭit. Samaritānus autem quidam iter faciens vēnit secus eum; et videns eum misericordia motus est. Et appropians alligāvit vulnĕra eius infundens oleum et vinum; et impōnens illum in iumentum suum duxit in stabŭlum et curam eius egit. Et altĕra die protŭlit duos denarios et dedit stabulario et ait: ’Curam illīus habe; et quodcumque supere­roga­vĕris, ego reddam tibi, cum rediĕro’. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latro­nes? At Legisperitus dixit: Qui fecit miseri­cor­diam in illum. Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter.

(mer…)