2.1.1 En berömd romares arbetsdag (del I)

Gaius Plinius Secundus, avuncŭlus meus, vir occupātus erat. Multa officia publĭca praestābat et multos libros doctos scribēbat. Nota est Plinii ’Naturālis Historia’, quae tam varia est ut ipsa natūra. Numquam fatigātus erat. Mane laborāre incipiēbat; ante lucem ibat ad Vespasiānum. Domum reversus studēbat. Post cibum minĭmum in locum aprīcum ibat. Libri legebantur, annotābat et excerpēbat. Post solem plerumque lavabātur. Deinde gustābat et dormiēbat minĭmum.

(mer…)

2.1.2 En berömd romares arbetsdag (del II)

Mox rursus studēbat, dum cena apparabātur. Inter cenam liber legebātur. Dum lavabātur, nihil studēre potĕrat, sed dum tergebātur, audiēbat alĭquid aut dictābat. Cum abībat, notarium secum habēbat, qui cuncta annotābat, quae avuncŭlus meus dictābat. Nam semper laborāre putābat necesse esse. (Efter Plinius, Epistulae III:5)

(mer…)

3.7.2 Ur Carmina Burana: In taberna quando sumus

In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cúï semper insudamus.
Quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut quaeratur.
Sed quid loquar, audiatur!


 

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrēte vivunt.
Sed in ludo qui morantur,
in his quidam denudantur,
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem,
sed pro Baccho mittunt sortem!

(mer…)

4.2 Vale, puella!

Vale, puella! Iam Catullus obdúrat
nec te requiret nec rogabit invítam:
at tu dolebis, cum rogaberis núlla.
Scelesta, vae te! Quae tibi manet víta?
Quis nunc t(e) adibit? Cui videberis bélla?
Quem nunc amabis? Cuius esse dicéris?
Quem basiabis? Cui labella mordébis?
At tu, Catulle, destinatus obdúra! (mer…)