3.5.1 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del I)

Theodosius in civitāte Romāna regnāvit,   imperātor valde potens, qui tres filias pulchras habēbat. Dixit filiae primae: ‘Quantum dilĭgis me?’ Atque illa: ’Certe plus quam me ipsam.’ Ait eī pater: ‘Ideo te ad magnas divitias promovēbo.’ Statim eam dedit regi opulento in uxōrem. Post haec vēnit ad secundam filiam et ait eī: ‘Quantum dilĭgis me?’ Atque illa: ‘Tantum ut me ipsam.’ Imperātor vero eam cuidam duci tradĭdit in uxōrem. Et post haec vēnit ad tertiam filiam et ait eī: ‘Quantum me dilĭgis?’ Atque illa ’Tantum ut vales, neque plus neque minus.’ Ait eī pater: ‘Quia ita est, non ita opulentum marītum habēre debes!’ Tradĭdit eam cuidam comĭti in uxorem.

Fortsätt läsa ”3.5.1 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del I)”

3.5.2 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del II)

Accĭdit post haec, quod imperātor Theodosius bellum   contra regem Aegypti habēbat. Et rex imperatōrem de imperio fugābat. Imperātor scripsit littĕras anŭlo suo signātas ad primam filiam suam, – ea quae dixerat, quod patrem suum plus quam se ipsam dilexit, – ut eī suc­­currĕret in sua necessitāte, quia de imperio expulsus erat. Filia, cum has littĕras eius legisset, viro suo regi casum primo narrābat. Ait rex: ‘Oportet, ut succurrāmus eī in hac sua magna necessitāte. Colligĕre exercĭtum volo et libenter adiuvābo eum’. Ait illa: ’Id non potest fiĕri sine magnis expensis. Suffĭcit, quod eī concedāmus quinque milĭtes qui cum eo se coniungant, quamdiu est extra imperium suum’. Et sic factum est. Filia patri rescripsit, quod aliud auxi­lium ab ea habēre non posset nisi quinque milĭtes.

Fortsätt läsa ”3.5.2 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del II)”

3.5.3 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del III)

Imperātor, cum hoc audivisset, fuit valde tristis et intra se dicēbat: ’Heu mihi, tota spes mea erat in prima filia mea, quia dixit quod plus me dilexit quam se ipsam, et propter hoc ad magnam dignitātem eam promōvi’. Scripsit statim secundae filiae, – ea quae dixĕrat: Tantum te dilĭgo quantum me ipsam – , ut succúrrĕret eī in tanta necessitāte. Sed illa, cum id audi­visset, viro suo denuntiābat et eī consiliāvit, ut nihil aliud Theo­­dosio concedĕret nisi cibum et vestes, quamdiu vivĕ­­ret. De hoc littĕras patri suo rescripsit.
Imperātor, cum hoc audivisset, fuit valde tristis dicens: ‘Deceptus sum per duas filias. Iam temptābo tertiam, quae mihi dixit: Tantum te dilĭgo, quantum vales.’ Littĕras scripsit filiae, ut eī succurrĕret in tanta necessitāte, et narrāvit quomŏdo sorōres eī respondē­bant. Tertia filia, cum vidisset inopiam patris sui, ad virum suum dixit: ‘Domĭne mi reverende, mihi succurre in hac necessitāte. Iam pater meus expulsus est ab hereditāte sua.’ Ait eī vir eius: ‘Quid vis tu ut faciam?’ At illa: ‘Volo ut exercĭtum collĭgas; cum eo debella inimīcum!’

Fortsätt läsa ”3.5.3 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del III)”

3.5.4 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del IV)

Ait comes: ‘Volun­tātem tuam adimplēbo’. Statim collēgit magnum exercĭtum et cum imperatōre abĭit ad bellum. Victoriam obtinuit et imperatōrem in imperio eius posuit. Tunc ait imperātor: ‘Benedicta hora, in qua genui filiam meam minĭmam. Eam minus aliis filiābus dilexi, sed mihi in magna necessitāte succurrit et aliae filiae meae defecērunt. Propter id totum imperium relinquĕre volo post decessum meum filiae meae tertiae.’ Et sic decrēvit.
Post decessum patris filia tertia regnāvit.

Fortsätt läsa ”3.5.4 Ur Gesta Romanorum: Filiae tres (del IV)”

4.2 Vale, puella!

Vale, puella! Iam Catullus obdúrat
nec te requiret nec rogabit invítam:
at tu dolebis, cum rogaberis núlla.
Scelesta, vae te! Quae tibi manet víta?
Quis nunc t(e) adibit? Cui videberis bélla?
Quem nunc amabis? Cuius esse dicéris?
Quem basiabis? Cui labella mordébis?
At tu, Catulle, destinatus obdúra! Fortsätt läsa ”4.2 Vale, puella!”

4.4 Inledningen till första talet mot Catilina

Quousque tandem abutēris, Catilina, patientia nostra?
Quam diu etiam furor iste tuus nos elūdet?
Quem ad finem sese effrenāta iactābit audacia?
Nihilne te nocturnum praesidium Palatii,
nihil urbis vigiliae,
nihil timor popŭli,
nihil concursus bonōrum omnium,
nihil hic munitissimus habendi senatus locus,
nihil horum ora vultusque movērunt?
Patēre tua consilia non sentis?

Fortsätt läsa ”4.4 Inledningen till första talet mot Catilina”

4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)

På sin väg från Capua till Rom har resenärerna kommit till Sinuessa.
Quintus et Marcus postĕro die iter per Sinuessam fecērunt, ubi primum vidērunt mare Tyrrhēnum; denĭque Fundos venērunt, ubi noctem peregērunt.
Cum Fundis discessissent, vespĕri Feroniam pervenērunt, unde per fossam navigabĭlem lintre iter erat faciendum. Oppĭdum erat nautis et cauponĭbus plenum. Quanta convicia erant inter viatōres nautasque! “Huc appelle lintrem! Propius, propius, ne in aquam decidāmus! Quid? trecentos insertūrus es? Lintrem demerges, imprŏbe! Ohe, iam satis est!” Sic tota hora abĭit. Ubi tandem viatōres conscendērunt, mula secundum ripam repĕre coepit muliōne cantante.

Fortsätt läsa ”4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)”

4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)

Forts.

Sed mali culĭces palustresque ranae viatoribus somnum ademērunt. Tandem mulio, vino fessus, dormīre voluit. Mulam emīsit, ut pascĕret, et retinacŭla ad saxum religāvit supinusque stertit. Iam dies adĕrat, cum viatōres expergiscebantur et sentiēbant lintrem non procedĕre. Statim cerebrōsus quidam prosiluit ac mulionis tergum fuste dolāvit. Viatores quarta demum hora ad Forum Appii exposĭti sunt.
Quintus et Marcus equis conscensis Romam via Appia profecti sunt. Utrimque clarōrum civium tumŭli, monumenta, statuae erant. Ad portam Capēnam omnĭbus erat descendendum ab equis et raedis. Per vias enim urbis equis raedisque vehi die non licēbat.

Fortsätt läsa ”4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)”