Insŭla naturā est tríquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius latĕris alter angŭlus, qui est ad Cantium, ad orientem solem spectat, alter inferior angŭlus ad merídiem. Hoc latus pertĭnet circĭter milia passuum quingenta.
Altĕrum latus vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor (ut existimatur) quam Britannia. In medio cursu est insŭla, quae appellātur Mona; complūres praeterea minōres insŭlae propinquae esse existimantur; de eis insŭlis multi dicunt ibi esse noctem dies continuo
Kategori: D. Steg IV
Alla texter i Steg IV
Observera att varje text har en egen webbadress och kan nås direkt via denna! Du kan alltså kopiera denna och skicka den vidare eller spara den på lämplig plats.
4.1.2 Caesars beskrivning av Britanniens form och yta (del II)
Forts.
triginta sub bruma. Huius latĕris longitūdo est, ut Britanni narrant, septingentōrum milium passuum.
Tertium latus est contra septentriōnes; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius latĕris angŭlus maxime ad Germaniam spectat. Hoc latus octingenta milia passuum in longitudĭnem esse existimātur.
Ex incŏlis sunt humanissĭmi, qui Cantium incŏlunt; non multum a Gallĭca consuetūdĭne diffĕrunt. Interiōres Britanni frumenta non serunt sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestīti. In pugna omnes Britanni vitro se inficiunt, quod caeruleum effĭcit colōrem; hoc horridiōres sunt aspectu et habent omnem partem corpŏris rasam praeter caput et labrum superius.
4.2 Vale, puella!
Vale, puella! Iam Catullus obdúrat
nec te requiret nec rogabit invítam:
at tu dolebis, cum rogaberis núlla.
Scelesta, vae te! Quae tibi manet víta?
Quis nunc t(e) adibit? Cui videberis bélla?
Quem nunc amabis? Cuius esse dicéris?
Quem basiabis? Cui labella mordébis?
At tu, Catulle, destinatus obdúra! (mer…)
4.3 Odi et amo
Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
4.4 Inledningen till första talet mot Catilina
Quousque tandem abutēris, Catilina, patientia nostra?
Quam diu etiam furor iste tuus nos elūdet?
Quem ad finem sese effrenāta iactābit audacia?
Nihilne te nocturnum praesidium Palatii,
nihil urbis vigiliae,
nihil timor popŭli,
nihil concursus bonōrum omnium,
nihil hic munitissimus habendi senatus locus,
nihil horum ora vultusque movērunt?
Patēre tua consilia non sentis?
4.5 Ett brev till hustrun Terentia
Tullius salutem Terentiae suae dicit
In Tusculānum nos ventūros esse putāmus aut Nonis aut postridie. Ibi fac ut sint omnia parāta (plures enim fortasse nobiscum erunt, et, ut arbĭtror, diutius ibi commorabĭmur); si labrum in balineo non est, fac ut sit, item cetĕra, quae sunt ad victum et ad valetudĭnem necessaria. Vale. Kal(endis) Octobr(ibus)
(Ad familiares XIV, 20, skrivet år 47 f.Kr)
4.6.1 Cicero Attĭco sal. (del I)
O hospĭtem mihi tam gravem! Sed fuit periucunde. Cum secundis Saturnalibus ad Philippum vespĕre venisset, villa ita complēta militĭbus est, ut vix vacāret triclinium, ubi cenatūrus ipse Caesar esset; quippe homĭnum MM. Sane sum commōtus, quid futūrum esset postridie; at mihi Barba Cassius subvēnit, custōdes dedit. Castra in agro; villa defensa est. Ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad horam septĭmam erat nec quemquam admīsit; ratiōnes opīnor cum Balbo. Inde ambulāvit in litŏre.
4.6.2 Cicero Attico sal. (del II)
(Caesar nu hos Cicero)
Post horam octāvam in balneum. Tum audīvit de Mamurra; vultum non mutāvit. Unctus est, accubuit. Et ēdit et bibit sine timōre et, si quaeris, libenter. Praeterea tribus tricliniis liberti et servi eius copiose accepti sunt. Quid multa? Homo visi sumus. Hospes tamen non is, cui dicĕres: “Amābo te, eōdem ad me, cum revertēris.” Semel satis est.
Puteolis se aiebat unum diem futurum esse, alterum ad Baias. Habes hospitium, odiosum mihi, dixi, non molestum. Ego paulisper hic, deinde in Tusculānum.
4.7.1 Ur kejsar Augustus självbiografi (del I)
Augustus redovisar bl.a. delar av sin byggnadsverksamhet i Rom och sin frikostighet mot folket. Vi läser på latin:
Forum Iulium et basilĭcam Iuliam, quae fuit inter aedem Castŏris Pollucísque et aedem Saturni, perfēci. Duo et octoginta templa deōrum in urbe consul sextum refēci. Consul septĭmum Viam Flaminiam ab urbe Arimĭnum refēci. Martis Ultōris templum forumque Augustum feci. Theātrum Marci Marcelli ad aedem Apollĭnis in solo a privātis empto feci. – – –
Ter munus gladiatorium dedi meo nomĭne. Bis athletārum spectacŭlum popŭlo praebui meo nomĭne. Ludos feci meo nomĭne quater, aliōrum magistratuum nomine ter et vicies. Venatiōnes bestiārum Africanārum in Circo aut in foro aut in amphitheātris popŭlo dedi sexies et vicies.
4.7.2 Ur kejsar Augustus självbiografi (del II)
Augustus berättar också om sin utrikespolitik
Omnium provinciārum popŭli Romāni fines auxi. Pacāvi Gallias et Hispanias provincias et Germaniam, a Gadĭbus ad ostium Albis flumĭnis. Classis mea per Oceănum ab ostio Rheni ad solis orientis regiōnem usque ad fines Cimbrōrum navigāvit, quo nullus Romānus ante id tempus adiit. Meo iussu ducti sunt duo exercĭtus fere eōdem tempŏre in Aethiopiam et in Arabiam.
Ad me ex India legatiōnes saepe missae sunt, non visae ante id tempus apud quemquam ducem Romanorum.
4.8 Horatius II:10 Några råd till min käre Licinius
Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. |
Bättre kurs, Licinius, väljer du, om du ej jämt dig håller på djupet ute eller, rädd för stormen, styr alltför nära farliga stranden. |
Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsolete sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula. |
Den som valt den gyllene medelvägen, undgår trygg att pröva den hemska kojans smuts, och klok han avstår från slottsgemak, som blott väcker avund. |
Saepius ventis agitatur ingens pinus, et celsae graviore casu decidunt turres, feriuntque summos fulgura montes. |
Oftare den väldiga pinjen skakas utav vinden, och med ett tyngre fall de höga tornen störtar. De högsta bergen träffas av blixten. |
Sperat infestis, metuit secundis alteram sortem bene praeparatum pectus. Informes hiemes reducit Iuppiter, idem |
Den som väl sig rustat med vishets pansar räds i medgång, hoppas i motgång lyckans växling. Om ock Juppiter* mulna vintrar ger, han dem också |
summovet. Non, si male nunc, et olim sic erit; quondam cithara tacentem suscitat Musam neque semper arcum tendit Apollo*. |
skingrar. Trycker sorgen dig nu, ej alltid blir det så: med lyran Apollo stundom livar tysta sångmön och spänner icke bågen beständigt. |
Rebus angustis animosus atque fortis appare! Sapienter idem contrahes vento nimium secundo turgida vela. |
Visa dig i farorna stark och tapper! Men se också till att, om alltför kraftig medvind gynnar färden, du visligt revar svällande seglen! |
4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)
På sin väg från Capua till Rom har resenärerna kommit till Sinuessa.
Quintus et Marcus postĕro die iter per Sinuessam fecērunt, ubi primum vidērunt mare Tyrrhēnum; denĭque Fundos venērunt, ubi noctem peregērunt.
Cum Fundis discessissent, vespĕri Feroniam pervenērunt, unde per fossam navigabĭlem lintre iter erat faciendum. Oppĭdum erat nautis et cauponĭbus plenum. Quanta convicia erant inter viatōres nautasque! “Huc appelle lintrem! Propius, propius, ne in aquam decidāmus! Quid? trecentos insertūrus es? Lintrem demerges, imprŏbe! Ohe, iam satis est!” Sic tota hora abĭit. Ubi tandem viatōres conscendērunt, mula secundum ripam repĕre coepit muliōne cantante.
4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)
Forts.
Sed mali culĭces palustresque ranae viatoribus somnum ademērunt. Tandem mulio, vino fessus, dormīre voluit. Mulam emīsit, ut pascĕret, et retinacŭla ad saxum religāvit supinusque stertit. Iam dies adĕrat, cum viatōres expergiscebantur et sentiēbant lintrem non procedĕre. Statim cerebrōsus quidam prosiluit ac mulionis tergum fuste dolāvit. Viatores quarta demum hora ad Forum Appii exposĭti sunt.
Quintus et Marcus equis conscensis Romam via Appia profecti sunt. Utrimque clarōrum civium tumŭli, monumenta, statuae erant. Ad portam Capēnam omnĭbus erat descendendum ab equis et raedis. Per vias enim urbis equis raedisque vehi die non licēbat.
4.10 Ur Martialis epigramböcker
Paula och Priscus (IX:5)
Nubĕre vis Prisco. Non miror, Paula. Sapisti.
Ducĕre te non vult || Priscus. Et ille sapit.
Fördelen med mitt lantställe, käre Linus (II:38)
Martialis hade en vingård vid Nomentum två mil nordost om Rom.
Quid mihi reddat ager, quaeris, Line, Nomentanus?
Hoc mihi reddit ager: || te, Line, non video.
Gåva och gengåva (VII:3)
Martialis vill uppenbarligen inte byta böcker med Pontilianus.
Cur non mitto meos tibi, Pontiliāne, libellos?
Ne mihi tu mittas, || Pontiliāne, tuos.
Tucca, jag ger dig inte min diktsamling (VII:77)
Exĭgis, ut nostros donem tibi, Tucca, libellos.
Non faciam: nam vis || vendĕre, non legĕre.
En upphovsrättsfråga (I:38)
Quem recĭtas, meus est, o Fidentīne, libellus.
Sed male cum recĭtas, || incĭpit esse tuus
Läkarna – ett skrå som man skämtade om (I:47)
Nuper erat medĭcus, nunc est vespillo Diaulus;
quod vespillo facit, || fecĕrat et medĭcus.