4.6.1 Cicero Attĭco sal. (del I)

O hospĭtem mihi tam gravem! Sed fuit periucunde. Cum secundis Saturnalibus ad Philippum vespĕre venisset, villa ita complēta militĭbus est, ut vix vacāret tri­clinium, ubi cenatūrus ipse Caesar esset; quippe homĭnum MM. Sane sum commōtus, quid futūrum esset post­ridie; at mihi Barba Cassius subvēnit, custōdes dedit. Castra in agro; villa defensa est. Ille tertiis Satur­nalibus apud Philippum ad horam septĭmam erat nec quemquam admīsit; ratiōnes opīnor cum Balbo. Inde ambulāvit in litŏre.

Fortsätt läsa ”4.6.1 Cicero Attĭco sal. (del I)”

4.6.2 Cicero Attico sal. (del II)

(Caesar nu hos Cicero)

Post horam octāvam in balneum. Tum audīvit de Mamurra; vultum non mutāvit. Unctus est, accubuit. Et ēdit et bibit sine timōre et, si quaeris, libenter. Praeterea tribus tricliniis liber­ti et servi eius copiose accepti sunt. Quid multa? Homo visi sumus. Hospes tamen non is, cui dicĕres: “Amābo te, eōdem ad me, cum revertēris.” Semel satis est.
Puteolis se aiebat unum diem futurum esse, alterum ad Baias. Habes hospitium, odiosum mihi, dixi, non molestum. Ego paulisper hic, deinde in Tusculānum.

Fortsätt läsa ”4.6.2 Cicero Attico sal. (del II)”

4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)

På sin väg från Capua till Rom har resenärerna kommit till Sinuessa.
Quintus et Marcus postĕro die iter per Sinuessam fecērunt, ubi primum vidērunt mare Tyrrhēnum; denĭque Fundos venērunt, ubi noctem peregērunt.
Cum Fundis discessissent, vespĕri Feroniam pervenērunt, unde per fossam navigabĭlem lintre iter erat faciendum. Oppĭdum erat nautis et cauponĭbus plenum. Quanta convicia erant inter viatōres nautasque! “Huc appelle lintrem! Propius, propius, ne in aquam decidāmus! Quid? trecentos insertūrus es? Lintrem demerges, imprŏbe! Ohe, iam satis est!” Sic tota hora abĭit. Ubi tandem viatōres conscendērunt, mula secundum ripam repĕre coepit muliōne cantante.

Fortsätt läsa ”4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)”

4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)

Forts.

Sed mali culĭces palustresque ranae viatoribus somnum ademērunt. Tandem mulio, vino fessus, dormīre voluit. Mulam emīsit, ut pascĕret, et retinacŭla ad saxum religāvit supinusque stertit. Iam dies adĕrat, cum viatōres expergiscebantur et sentiēbant lintrem non procedĕre. Statim cerebrōsus quidam prosiluit ac mulionis tergum fuste dolāvit. Viatores quarta demum hora ad Forum Appii exposĭti sunt.
Quintus et Marcus equis conscensis Romam via Appia profecti sunt. Utrimque clarōrum civium tumŭli, monumenta, statuae erant. Ad portam Capēnam omnĭbus erat descendendum ab equis et raedis. Per vias enim urbis equis raedisque vehi die non licēbat.

Fortsätt läsa ”4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)”