2.1.1 En berömd romares arbetsdag (del I)

Gaius Plinius Secundus, avuncŭlus meus, vir occupātus erat. Multa officia publĭca praestābat et multos libros doctos scribēbat. Nota est Plinii ’Naturālis Historia’, quae tam varia est ut ipsa natūra. Numquam fatigātus erat. Mane laborāre incipiēbat; ante lucem ibat ad Vespasiānum. Domum reversus studēbat. Post cibum minĭmum in locum aprīcum ibat. Libri legebantur, annotābat et excerpēbat. Post solem plerumque lavabātur. Deinde gustābat et dormiēbat minĭmum.

(mer…)

2.1.2 En berömd romares arbetsdag (del II)

Mox rursus studēbat, dum cena apparabātur. Inter cenam liber legebātur. Dum lavabātur, nihil studēre potĕrat, sed dum tergebātur, audiēbat alĭquid aut dictābat. Cum abībat, notarium secum habēbat, qui cuncta annotābat, quae avuncŭlus meus dictābat. Nam semper laborāre putābat necesse esse. (Efter Plinius, Epistulae III:5)

(mer…)

2.3 Ur en senantik lärobok: En skoldag

Om metoderna för nybörjar­under­visning under senantiken kan följande stycke ge en föreställ­ning. Det är sammanställt ur en senantik läsebok med parallell grekisk och latinsk text för användning i både det ena och det andra språket.
Vigilāvi de somno. Deposŭi albam paenŭlam. Accēpi tunĭcam. Processi de cubicŭlo cum  paedagōgo. Parentes salutāvi et basiāvi et sic descendi de domo. Abĭi in scholam, dixi: ’Ave magister!’ Magister resalu­tāvit: ’Avēte disci­pŭli!’ Ego dictātum excēpi, pertransĭi commentaria, interrogātus respondi, declināvi. Post haec magister nos dimīsit ad prandium. Dimissus vēni domum. Accēpi inter alia olīvas et caseum. Bibi aquam frigĭdam. Post prandium redĭi in scholam.
Bild

(mer…)

2.4 Om staden Troja och Aeneas

Homērus, poēta Graecus, de Troia oppĭdo et de bello Troiāno multum narrāvit. Inter Eurō­pam et Asĭam Hellespontus est. Non procul ab ora maritĭma Troia sita est. Ibi Priămus regnāvit. Diu locus oppĭdi ignōtus erat, sed primus Henrīcus Schliemann nobis locum demonstrāvit. Schliemann enim in Asĭam properāvit et indāgāre coepit ruīnas Troiae oppĭdi. Multa et certa indicia ibi indāgāvit et pleríque viri docti non dubita­vērunt veram Troiam indagātam esse. Schliemann thesaurum quoque Priami investigāvit.
Vergilius, poeta Romanus, de fuga Aenēae Troiāni scrip­­sit. Fama erat Aenēan post Troiae excidium cum Iulo filio in Africam, deinde in Italiam navigavisse et in Latio Latīnos superavisse. Roma a Ro­mu­­lo condĭta esse dicitur.

(mer…)

2.5 Cave canem!

Variatio delectat. Repetitio est mater studiōrum. Consue­tūdo est altĕra natūra. Ars est celāre artem. Tempus fugit. Iuris candidātus. Magnum opus. Universĭtas Regia Upsa­liensis. Rector magni­fĭcus. Professor emerĭtus. Pro­fessor emerĭta. Doctor honōris causa. Unus sed leo. Pia fraus. Eloquentia corpŏris.

(mer…)

2.8 Vargen och lammet

Quondam lupus et agnus ad eundem rivum venērunt. Superĭus lupus stabat, agnus inferĭus. Lupus imprŏbus, causam iurgii quaerens, dixit: ‘Cur aquam turbulentam facis mihi bibenti?’ Agnus verbis lupi perterrĭtus respon­­­­dit: ‘Quomŏdo possum, lupe, id facĕre? Aqua enim a te ad me fluit.’ Lupus veris verbis agni repulsus dixit: ‘At tu ante   sex menses mihi male dixisti.’ Agnus timōre tremens respondit: ‘Sed tum nondum natus eram.’ Lupus   irātus   dixit: ‘Pater certe tuus mihi maledixit’. Et ita correptum agnum misĕrum lacerāvit.

(mer…)

2.9 Per capĭta

Florum colōres varii sunt. Oratiōnes Cicerōnis notae sunt. Cus­tos morum. Silent leges inter arma. Index nomĭnum. Carmĭna Burāna. Balnea, vina, venus corrumpunt corpŏra nostra sed vitam faciunt balnea, vina, venus (graffiti i badhus).

(mer…)

2.10 Primus inter pares

Naturalia non sunt turpia. Vetĕres narrant. Omnia mea mecum porto (filosofen Bias). Bellum omnium contra omnes. Fortes fortūna adiŭvat. Amor vincit omnia (Vergilius). Non omnia possŭmus omnes. Stimulantia. Antecedentia. Omnĭbus. Littĕris et artĭbus. E plurĭbus unum. Sol omnĭbus nunc lucet.

(mer…)