1.2 Per cápsŭlam

Här följer nu några latinska uttryck som du inte sällan möter i svenskan samt några enkla satser (adjektiv och genitiver står oftast efter sitt huvudord):   

Ad notam. Currícŭlum vitae. Oláus Petri. Advocātus diábŏli. Post scriptum (P.S.). Imperium Romānum. Tér­mĭnus téchnĭcus. Persōna grata. Aqua vitae. Frac­tūra clavícŭlae. Crocus vernus. Licentia poétĭca. Nova Scotia. Alea iacta est. Fortūna semper rotam suam versat. Fama volat. Pecúnia avaritiam non sanat. Livia puella Romāna est. Mar­cus puer Romānus est. Per ianuam intro. Peristylium magnífĭcum est. Áccĭpe ánŭlum.

(mer…)

1.6 Summa summārum

Epístŭlae longae sunt. Gratias magnas ago. Formīcas rufas vidēmus. Verba volant, scripta manent. Vestígia terrent. Per áspĕra ad astra. Margarītas ante porcos non iactātis. Scintillae parvae praebent incendia magna. Habent servi servos suos. Quiēta non moveo.

(mer…)

1.7 Gratiis

De mórtuis nil nisi bene. Suspirium puellārum Célădus (graffiti). Restitūtus multas decĭpit saepe puellas (graffiti). Cito arescit lacrĭma, praesertim in aliēnis malis. Ex libris Olai Magni (ur boksam­lingen…) Marcus cum puĕris aliis ludit.

(mer…)

1.8 Romerska provinser

Marcus et Sextus et Livia ad scholam própĕrant. Per portam intrant. Magister in schola docet. Magister nunc discípŭlis tábŭlam geográphĭcam monstrat. In tábŭla Romam et provincias Romānas vident. Pópŭlus Romānus multas provincias habet. Inter notas provin­­cias Romā­nas sunt Britannia, Gallia, Hispania, Graecia, Macedonia. Lingua pópŭli Románi est lingua Latīna. Britannia est provincia parva. Hispania et Gallia sunt provinciae magnae. Graecia non est ínsŭla. Italia est paenínsŭla. Italia figūram cálĭgae habet. Estne Hispania paenín­sŭla? Est.

(mer…)

1.9 En skolepisod

In schola púĕri et puellae etiam scríbĕre discunt. In tábŭlis suis sententias scribunt, quas magister e libro récĭtat. Ita scríbĕre discunt. Magister toga vestītus est. Verbis benignis púĕros et puellas laudat, cum recte scribunt. Magister discípŭlis hodie dicit: ‘Date mihi tábŭlas vestras!’ Púĕri et puellae magistro tábŭlas dant. Magister tábŭlas sumit et líttĕras áspĭcit. Líttĕrae Liviae et Marci pulchrae sunt. Líttĕrae Sexti foedae sunt nec aeque magnae: aliae nimis parvae, aliae nimis magnae sunt. Magister discípŭlis tábŭlas reddit, primum Liviae et Marco, deinde Sexto. Dicit: ‘Pulchre scríbĭtis, Livia et Marce! At líttĕras tuas, Sexte, légĕre nullo modo possum! Non bene scribis!’

(mer…)